De Admirandis, Pag. 211
 
Vanini, De Admirandis

/p. 211/ DIALOGUS XXXII.

De piscium spiratione.

Alex

Scire cupio an pisces aërem sub

aqua spirent. I. C. – Negat Aristoteles.

Alex. – Quam ob causam?

I. C. – «Si aër – inquit ille – a piscibus

traheretur, bullae apparerent ad

superficiem subeuntes, veluti ubi quis invitam

sub aqua testudinem diutius continet; at

non conspiciuntur bullae, non attrahunt igitur,

neque spirant pisces aërem». Alex. – Branchiarum

rima adest in piscibus, per quam exceptus

ore aër egreditur. I. C. – Si per rimam

egressus est aër, ostende mihi eum in bulla.

Nam quare non petet locum suum, veluti

cum e subterraneis cavernis exit? si discedere

potuit atque sese ex aquae complexibus in

piscis faucibus expedire, cur – quod facilius est –

iam liber non sese efferat extra illum carcerem

ad locum suum? Praeterea ait Philosophus.

Alex. – Quaeso ab eius supersedeas rationibus,

nam legi in Historijs, et meis, si potes,

satisfacias obiectis. I. C. Ut veterum Philosophorum

deliria sunt ab illo veritatis Hercule

tanquam monstra debellata, sic et modernorum

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum